COS

COS
I.
COS
i. e. spina aut aestus, sive taedium, pater Anab et Soboba. 1. Paral. c. 4. v. 8.
II.
COS
insula in mari Aegaeo, una Cycladum.: Graece Κῶς, per contractionem, non ex κέως, aut κόως sed ex κόος. Unde male Auctores, qui τὴν Κῶ scribunt, et non Coam, sed Ceam intelligunt. Certe antiquissimi Graeci dixerunt, εν Κέῳ, ut Theophrastus, de Cea; at εν Κῷ, de Coo, ut Aristoteles. Tertullianus Co unicâ syllabâ msulam Coon vocat, quod est Graecanicum Κῶ : In Apologet. c. 40. Legimus Hieram Napaeam et Delon et Rhodon et Co insulas multis cum milibus hominum pessum abîsse. Vide Salm as. ad Solin. p. 144. et 145. Foederis Coorum cum Milesiis memoriam, servat nummus Antonini Pii, in quo Aesculapius et Venus, culti in his urbibus, ut videre est apud Iac. Sponium, Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 179. Quia vero nonnulli etiam insul. Ceam Κῶ dixerunt, hinc Κῶς Μεροπὶς cognominari coepit Insula Cariae, ad Atticae Insul. Ceae distinctionem, uti idem Salmasius notat, ubi supra.
III.
COS
inter operarios lapides, memoratur Plinio, l. 36. c. 22. Nunc ad operarios lapides transire conveniat, primumque cotes ferro acuendo. Multa earum genera; Creticae diu maximam laudem habuerunt: secundam Laconicae ex Taygeto monte, utraeque oleô indigentes. Inter aquarias naxiae laus maxima fuit, mox Armeniacae --- ex oleo et aqua Ciliciae pollent, ex aqua Arsinoeticae. Repertae sunt et in Italia aquae trabentes aciem acerrimô affectu etc. Nempe aquariae cotes dictae, quae aquâ aspergi inter acuendum postulant; Aliae fuêre oleariae, quae oleô tangebantur: Omnes attritu ferrum acuebant; Sed et mortaria ex cote lapide fiebant, vel cos mortarii vice terendis collyriis adhibebatur; ut marmora sunt, quibus colores terunt ac miscent Pictores, Plinius idem, l. 36. c. 22. Inprimis vero in Romana Historia Cos celebris est, quam Atius Navius Augur novaculâ dissecuit, in Comitio, eâdem religione, sub ara quadam, defossa et sacrata, ac fulgurum reliquiae vel lapides fulminum, de qua vide pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 1137. et seqq. ut et infra, in voce Navia Ficus.
IV.
COS
urbs Aegypti, Steph. in Insula cognomine, e cuius adverso Cynopolites Nomus et Metropolis Cynopolis fuit, uti docet ex Ptolemaeo Salmasius, contra illos, quo Co Metropolim stratuunt cynopoliticae praefecturae, Ibid. p. 452.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cós — Wappen Karte …   Deutsch Wikipedia

  • Cós — Héraldique Administration …   Wikipédia en Français

  • Cos — Cos, COS or CoS, may refer to: Contents 1 Maths, science and technology 2 Places 3 Roles 4 Organizations, societies and churches …   Wikipedia

  • COS-B — Typ: Forschungssatellit Land: Europa Behörde: ESA …   Deutsch Wikipedia

  • Cos-B — Организация: ЕКА Волновой диапазон: гамма лучи (25 МэВ 10 ГэВ) NSSDC ID …   Википедия

  • COS — Saltar a navegación, búsqueda COS puede referirse a: Coordinadora Obrera Sindical; Sulfuro de carbonilo (aunque su fórmula química es OCS, se representa también por COS); Aeropuerto de Colorado Springs (EE.UU.) en su código IATA. Cos puede… …   Wikipedia Español

  • Cos-B — was the first European Space Research Organisation mission to study gamma ray sources. COS B was first put forward by the European scientific community in the mid 1960s and approved by the ESRO council in 1969. The mission consisted of a… …   Wikipedia

  • COS-B — Saltar a navegación, búsqueda COS B Organización ESA Estado Inactivo Fecha de lanzamiento 9 de agosto de 1975 Vida útil 6 …   Wikipedia Español

  • Cos-1 — Cos 1, cos−1 or cos 1 may refer to: cos−1 (or arccos), an inverse trigonometric function of cosine Cos 1, one of two commonly used COS cell lines This disambiguation page lists articles associated with the same title. If an …   Wikipedia

  • COS — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. {{{image}}}   Sigles d une seule lettre   Sigles de deux lettres > Sigles de trois lettres …   Wikipédia en Français

  • cos — 〈Abk. für〉 Kosinus * * * cos = Kosinus. * * * cos,   Funktionszeichen für Kosinus (Cosinus), eine Winkelfunktion.   * * * cos = Kosinus …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”